403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 169
bedinis fulgorem recipere, priusquam illis adueniat prae¬
paratio fulgorem adducens. Narremus igitur in primis
Veneris medicinas omnes: postea uero Martis, quae ca¬
dunt in ordine primo. Est igitur medicina Venerem
dealbans, alia per Argentum uiuum, alia per Arsenicum. Per
Argentum uiuum quippe sic completur medicina dealbans il¬
lam. Soluitur etenim primo Argentum uiuum praecipi¬
tatum, & soluitur similiter Veneris calcinatio, & hae am¬
bae solutiones commiscentur in unum. De hinc uero co¬
agulantur, & super ipsius corpus proijcitur eorum me¬
dicina, haec enim dealbat & mundat. Amplius autem
& aliter. Soluitur Argentum uiuum praecipitatum, &
soluitur litargirium, & hae ambae solutiones coniun¬
guntur in unum, & soluitur corporis calcinatio, de cu¬
ius intentione sit dealbari, & coniungitur cum praedi¬
ctis solutionibus, & deinde coagulantur: de hinc uero
super illius corpus proijciuntur, dealbatur enim per
hanc. Aliter autem. Sublimatur alternata uice ex illius
corpore Argenti uiui quantitas, quousque cum illa per¬
maneat Argenti uiui pars, cum ignitione completa. De
hinc uero ex aceto distillato saepissime imbibendo teri¬
tur, ut in profundo illius melius commisceatur, ab hinc
uero assetur, & ultimo consimiliter ab eo Argentum uiuum
sublimetur, & iterato imbibatur & assetur. Et sic toti¬
ens reiteretur opus super illa, quousque multa Argenti uiui
quantitas in eo cum ignitione completa quiescat. Haec
enim primi ordinis bona est dealbatio. Aliter autem
Super