201
FRAGMENTVM. 123.
rum elementalium, alterum verò aquarum
pluuiarum aut fluuiatilium, &c. Quemadmodum
& duo sunt terrarum genera, alterum cla¬
rum, lucidum, album, elementale, alterum
nigrum, foetens & combustibile, sicut & 2.
sunt ignes, alter elementalis & physicus,
perpetuus, alter foetidus & combustibilis:
dem quoque de aere dicendum. Haec verò
gnobilia ita reliquis permixta sunt, vt sta¬
tim omnia corrupant, ita vt nihil diu durare
possit, cùm illa mortem inuehant naturámque
omnem quantumuis nobilem labefactent.
Hoc de omnibus rebus intellige tum vegeta¬
bilibus, tum animalibus, tum mineralibus.
Oportet igitur elementalem naturam à corru¬
ptibili natura arte secerni, vt res ad vim
medicatricem adduci possit. tres sunt spiritus
in omnibus rebus subtilissimi, scilicet color,
gustus & odor: hi inuisibiliter euolant. Phi¬
losophi spiritus agrestes, eos vocarunt quod
fixabiles non sint, industria tamen artificis
eos figere potest. Crescunt autem semper in
corporea substantia, donec ad perfectionem
& finem peruenerint. Sumenda est igitur her¬
ba cùm iam plenè excreuerit, & caue ne quem
ex his tribus spiritibus perdas, vt solent igna¬
ri suis putrefactionibus & elementorum
separationibus. Nullus autem eorum spiri¬
tuum