201
124 PRACTICA
tuum ex tribus elementis elementatibus est,
sed Deus, elementa his tribus spiritius or¬
nauit, estque eotum animalia ignis, aer,
aqua elementales nemo, nisi Deus ea ab
inuicem segregare potest, sed ab eis sepa¬
rari potest aqua nubium. Possunt etiam se¬
parari omnes faeces quae ipsis admixtae sunt
quae sunt foetida & corruptibilia elementa,
atque adeò 4. elementa elementalia ad splen¬
dorem chrystallinum adduci, sed haec tria
lementa, ignis, aër, terra, sunt inseparabilia.
Scias fili mercurium esse primum omnium
rerum. Antequam enim tempus esset, erat
aqua, & spiritus Domini incumbebat ei.
Quaenam erat aqua illa nubiúmne aut hu¬
mida quę effundi potuerit? nequaquam. Sed
fuit aqua sicca & puluerulenta, atque ei
Deus terram suam imposuit que sulphur il¬
lius est, ita vt terra aquam congelarit, ac
inde orta sunt quatuor elementa, his duo¬
bus inclusa Dei voluntate. Itaque mercu¬
rius sulphur congelat & sulphur mercurium:
nec potest horum alterum sine altero esse,
itaque nec sine sale esse possunt, quod est
praecipuum medium cuius ope natura om¬
nia vegetabilia mineralia & animalia gi¬
gnit & producit. Quamobrem haec tria
mercurius, sal, & sulphur alia sine aliis esse
non