403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 171
aliquod. et ideo fractionem ab eo tollit. Secundario ue¬
ro Saturnus, & ideo cum illis eum commiscemus. Ali¬
ter autem Arsenicum fundimus sublimatum, quosque fi¬
ant frusta: deinde uero frustum post frustum super Ve¬
nerem proijcimus. lubemus etenim in frustis potius
quàm in puluere proijci, quoniam facilius inflamma¬
tur puluis quàm frustum: & ideo facilius euanescit quam fru¬
stum, & consumitur prius quàm super corpus cadat igni¬
tum. Tollitur autem & aliter rubedo illius cùm tutia ui¬
delicet, & dealbatur. Sed quia Tutiae dealbatio non suf¬
ficit, ideo solum citrinat. Et citrinatio quaelibet albedi¬
ni est affinis. Et est modus huius scilicet, ut soluatur &
calcinetur omne genus Tutiae, deinde uero Venus: &
hae ambae coniungantur solutiones, & cum his citrine¬
tur Veneris substantia, & cum Tutia si exercueris, pro¬
ficuum inuenies. Dealbatur uero per sublimatam Mar¬
chesisam, quemadmodum cum sublimato Argento ui¬
uo, & est modus idem.
De medicinis Martem dealbantibus. Cap. LXXVIII
Prestat ergo, & dealbationes Martis ex medi¬
cinis sibi proprijs creatas narrare, quae sunt
secundum essentiam primi ordinis, secun¬
dum quem fusionem non habet rectam,
deo expedit nos cum medicina fundente illam dealba¬
re. Est igitur omnis medicina Veneris dealbatiua, &
Martis similiter, cum eiusdem ordinis praeparatione.
Sed