403
172 SECVNDA PARS LIBRI SECVNDI
Sed fusiua illius specialis, est Arsenicum cuiuscunque ge¬
neris. Cum quocunque igitur dealbatur & funditur, ex¬
pedit quòd cum Argento uiuo coniungatur & lauetur,
quousque omnis impuritas tollatur amb illo, & fiat album
& fusibile, aut calefiat cum ignitionis uehementia, & su¬
per ipsum proijciatur Arsenicum, & cum fusum fuerit
super illum proijce Lunae quantitatem. Quia quando
cùm eo unitur, non separatur ab eo per leue artificium.
Aut calcinetur & lauetur omnis ex ipso solubilis alumi¬
nositas, corruptionis infectionem adducens, per modum
solutionis iam dictum. Dehinc uero ab illo sublime¬
tur Arsenicum mundatum per sublimationem aliquam,
& reiteretur multoties, quousque cum eo aliquid ex illo
figatur. Dehinc uero cum solutione litargirij alterna uice
imbibatur, commiscendo, & agitando, & assando alter¬
na uice, & ultimo reducendo cum igne, quem docuimus
in louis reductione à calce sua. Ex hac enim exibit al¬
bus, mundus, & fusibilis. Aut solum cum Arsenico sub¬
limato in calce sua reducatur, & exibit albus, mundus,
& fusibilis. Sed eandem artificem expedit adhibere cau¬
telam, quemadmodum in Veneris reiteratione subli¬
mationis ab ea Arsenici figentis se in illius profundo
docuimus. Dealbatur & similiter per Marchesitam
& Tutiam, cum ingenio & industria, quae tibi narra¬
uimus, Sed horum dealbatio aut mundatio non est
sufficiens.
De