201
128
EX IO. ISAACI HOL¬
LANDI LIBELLO DE OPERE
VEGETABILI ET DE OPERE
ANIMALI COLLECTANEA.
De quinta essentia ex saccharo extra¬
henda.
MAGNVM arcanum docere te
volo quomodo quinta essentia
ex saccharo extrahatur, quae
quidem omnia opera vegeta¬
bilia excellit propter eius tem¬
periem simillimam coelo incorruptibili, quod
neque calidum, neque frigidum, neque sic¬
cum, sed temperatissimum est, attamen ex
quatuor elementis compositum est, sed illa
inter se non pugnant adeóque iuncta simul
& vnita sunt vt ab inuicem nunquam sepa¬
rari possint, sed in perpetuum simplicia
& fixa in vnitate permanebunt. Atqui
coelum terrae humorem, calorem, & quic¬
quid ei necessarium est, distribuit, cùm ta¬
men ipsum nec calidum sit, nec frigidum:
humidum, nec siccum. Idem etiam accidit
quintae essentię sacchari, quod quidem in se
quatuor