201
DE QVINTA ESSENTIA. 129
quatuor elementa, vt sol fixa habet, vt sol
purus est, saccharum verò impurus, sol ex¬
terius est calidus & humidus, interius verò
frigidus, siccus & albus: saccharum verò
contrario modo se habet. Est enim exterius
frigidum & siccum, interius vero calidum
& humidum, ac rubrum & fixum extra &
intra, nec quicquam ei deest, nisi vt quod
interius est extra producatur, vtque rubor
eius exterius appareat faecésque inde secer¬
nantur, tunc paratum est. Nec enim figi de¬
bet cum iam fixum sit, intra & extra spiri¬
tus omnes volatiles & quicquid volatile est
apud se retinet. Iam quod sit eius genus di¬
cam, & vnde ortum habuerit scilicet ex
rundine, sed si hoc plenius scire velis, lege
trigesimum tertium cap. de earum rerum ge¬
neratione quae in mari & caeteris aquis nas¬
cuntur, vbi fusè de eius natura agimus, satis
erit si hic doceamus modum praeparatio¬
nis eius, & quo modo eo in medicina vten¬
dum sit, atque ad alia quibus accommoda¬
ri potest vsurpandum. Eius est naturae vt
spiritus omnes fugaces retineat & in lapi¬
dem figat, vt in sequentibus dicetur. Primùm
sciendum est praecipuas faeces separari non
posse, nisi interius extra producatur, scilicet
vt color eius interior auri colore obscuro
K