403
176 SECVNDA PARS LIB. SECVNDI
experientia uera. Cum sit igitur medicina alia corporum
mutandorum, alia uero argenti uiui perfecte coagulabi¬
lis: prius omnium medicinas corporum narremus com¬
plete. Dehinc uero ad ipsius eiusdem argenti uiui medi¬
cinam coagulabilis in Solificum Lunificumque uerum.
Est igitur secundi ordinis medicina, quae quidem imper¬
fecta, sola perfectionis unica differentia complet. Verum
cum multae sint corruptionis causae in unoquoque imper¬
fectorum corporum, uidelicet in Saturno quidem sul¬
phureitas uolatiua, & argenti uiui fuga, per quae corru¬
ptionem adduci necessario accidit, & illius terreitas. Fiat
medicina, quae quidem alterum eorum aut ex toto tol¬
lat, aut palliando decoret, relictis solis alijs imperfectio¬
nis causis. Quia igitur corporum est aliquid impermu¬
tabile, quod in corporum radice innatum est, quod per se¬
cundi ordinis medicinam tolli non potest: ideo omnis
illa medicina quae illud de commixto tollit, non secundi
ordinis, sed tertij, & maioris ordinis appellatur medici¬
na. Et quia superfluitates fugientium inuenimus per calci¬
nationis modum tolli, & per reductionis reiterationem
terreitatem non innatam: ideo necesse fuit medicinam se¬
cundi ordinis inuenire, quae quidem innatum palliet; &
durum remolliat, & molle induret, in duris scilicet & mol¬
libus, secundum complementum non Sophisticum, sed
Solificum, aut Lunificum uerm imperfectorum corporum,
perfecte constituat. Cum pareas igit in corporibus
solis quidem mollibus per ingenia artificiorum huius
operis