403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 177
operis non posse liquefactionis festinantiam tolli, nec
impuritatem in principiorum sui radice innatam, necessa¬
rio euenit medicinam percunctari, quae quidem in pro¬
iectione illorum tenuitatem inspisset, & in spissando
ad suae liquefactionis ignitionis sufficientiam induret,
in duris spissitudinem attenuet, & attenuando ad fusio¬
onis uelocitatem sufficientem cum proprietate ignitionis
adducat, & utriusque generis corporum fuscedinem pallian¬
do decoret: & hoc in album, illud uero in citrinum trans¬
formet perfectissimum. Non autem diuersificatur haec me¬
dicina à tertij ordinis medicina, nisi per minoris praepa¬
rationis imperfectionem. Et non diuersificatur à se, quod
in diuersorum corporum proiectione & pigmentorum
acceptatione constat, sed in modo praeparationis. Simi¬
liter & alia eget praeparationis industria corporum mol¬
lium medicina tenuitatem inspissans, alia uero durorum atte¬
nuans spissitudinem. Haec quidem ignis consumptiui modo
illa uero humiditatis conseruationis administratione eget.
De medicina Lunari & Solari pro corporibus
imperfectis. Caput. LXXXI.
Afferamus igitur sermonem uniuersalem de
medicinis huius secundi ordinis comple¬
tum, cum determinatione certa & uera & pri¬
us omnes Lunares omnium à perfectione di¬
minutorum corporum, cum differentijs praeparationis
eorum. Dehinc uero Solares, cum proprijs similiter
diffe