201
137
gne destrui potest. Nam cùm Deus omnia
creasset, & intueretur, erant cuncta perfe¬
cta, & bona, nulli quicquam deerat: & ti¬
bi charitatis gratia dico, Deum omnibus
creatis occultam naturam seu influentiam
imposuisse, & omni naturae eiusdem gene¬
ris communem dedit influentiam, & vni¬
cuique diuerso generi singularem dedit in¬
fluentiam siue virtutem, siue in medicinis
aut occultis operationibus, quae partim na¬
turali artificio depromuntur. Et plura adhuc
latent, quàm quae nostris sensibus sint per¬
uia. Quid putas? determinatam quandam
herbam huic morbo, quem curat, plures in
se non continere vires, quàm quę nobis
sunt notae? profectò multò plures. Hoc ad¬
do, si huic rei aut herbae faeces abstrahan¬
tur, & oleum combustibile, quod in omni¬
bus est venenum, nobis quod mortem in¬
fert, auferentur: & elementa purificentur,
simúlque tandem arte comburentur, vt
simul per alembicum transeant, & collectio¬
ne facta matrimonio copulentur, omnem
posse extirpari morbum, ex quacunque
re herba seu animali, aut veneno idipsum
eliciatur, vt in prologo huius libri ostendi¬
tur capite. 14. & etiam in prologo operis
animalis, in quo modus extrahendi Quinta