201
138 DE QUINTA ESSENTIA
essentiam ex omnibus vtpote venenosis
nimalibus, auibus, vermibus, muscis & aliis
huius farinae adprimè explicatur, & ad¬
duci possunt, vt omnibus hominum affe¬
ctibus opitulentur, hoc praecipuè fit ex san¬
guine humano, & ibidem non opus esse
rebus ab homine seu bestia extraneis dum
morbo corripiuntur, optimè demonstratur:
quodque enim animal in se continet re¬
medium superuenientis morbi: absque lesio¬
ne hominis aut animalis elici potest medi¬
camentum, vt morbus miraculosè queat
curari, vt eleganter docetur theoricè, &
bidem practicè. Tandem ista inserere vo¬
lui, vt tu fili intelligeres, quid miri mel in
se contineat, quod ex omnibus floribus de¬
sumitur, & in vnum congregatur, quod sa¬
praeditum est diuersis virtutibus. Nam
si Deus aliis vim sanandi infuderit: quid er¬
go melli eueniet, quod ex innumerabilibus
ferè floribus educitur: & vna quaeque her¬
ba dotata est suo dono? Certè si ad sui sum¬
mum producatur mirificè operabitur. Nunc
perpende, quid in hac Quinta essentia la¬
teat, ne parui pendeas, sed tanquam excel¬
lentissimum totius operis animalis secretò
reserues, quo habito aliis non indiges ad pro¬
fligandum omnis corporis accidens.
CAP.