633
98 EVONYMI
De hac destillatione in fimo equino,
uide suprà in fine eorum quae de Balneo
M. in genere scripsimus. In praesentia
quidem de putrificatione potius quam destil¬
latione agendum erat. Sed quonia pu¬
trificatio quoque in fimo equino impro¬
banda uidetur, si destillatio in eo uitupe¬
ratur, non omnino praeter propositum no¬
stram & aliorum super hac re sententiam
hoc in loco exposui.
Putrificatio in fimo equino cum cal¬
ce, aliâs sic fit, ut fimus quotidie aut al¬
ternis diebus, maioribusue interuallis
aqua tepida aspergatur: aliâs sine aspersio¬
ne, cum scilicet per se satis calidus fimus
uidetur. Scrobe effossa in aliquo domus
angulo fimi equini stratum ponit, altum
circiter pedem, id est tres palmos: deinde
alterum calcis ad palmi unius tantum alti¬
tudinem, et sic deinceps alternis. Opus
est autem plerunque fimi tribus onerib.
quanta baiulus gestare potest.
Sunt qui destillanda, in uino prius ma¬
cerata praesertim, in lagenam stanneam in¬
fundant,