633
THESAVRVS. 97
structum sit, uitium nullum accidere po¬
test. Accidit tamen aliquando non pro¬
pter fimum aliámue externam causam
sed quoniam materia in uase excremen¬
titio humore abundat, qui accedente
quouis calore extraneo facile putre¬
scit. Ipsum quidem uas uitreum utcun¬
que longo tempore in fimo permanse¬
rit, nihil uitiatur, nec obscuratur, prae¬
sertim si ex optimo uitro fuerit quale
Venetum est. nam uulgare uitrum uiri
de nebulam quandam, & ueluti cutim
in superficie acquirit.
Destillatio quae à putredine fit, uel fi¬
mi equini tam solius, quàm cum calce
paulatim irrigata & saepe mutata, uel
corticum humectatorum, uel aliorum
putrentium, ut chymistis fuerit in mul¬
tis utilis: medico tamen non est recipi¬
enda, propter causam in lignis putri¬
bus & ex putredine uel alia de causa
graueolentibus, si praesertim intra cor¬
pus est recipienda. nam admouendo¬
rum foris minor habetur ratio, Syluius.
G