403
SVMMAE PERFECTIONIS GEERI. 181
dem in corporibus, quàm & in ipso Argento uiuo secun¬
dum naturam, cum unius sint reperta naturae. Sed in
corporibus difficilius: in uiuo autem argento propin¬
quius, non autem perfectius. Igitur cuiuscunque generis
sit medicina, tam quidem in corporibus, quàm in ipsi¬
os Argenti uiui substantia, lapidis preciosi indagatur
medicina.
Quomodo medicinis ingressio per artificium
concilietur. Cap. LXXXIII.
Sed quoniam contingit quandoque medicinam
commisceri, quandoque uero non, ideo mo¬
dum permiscendi narrabimus, scilicet quali¬
ter unaquaeque res in corpus profundissime
ingressum acquirat, aut unaquęque medicinal non intrans.
Et est modus per dissolutionem eius quod ingreditur, & per
dissolutionem eius quod non ingreditur, & per commixtio¬
nem ambarum solutionum. Facit enim ingressiuum esse
omne illud cuiusuis generis, quod illi per minima coniun¬
gitur. Hoc autem per solutionem commpletur, & completur per
solutionem fusio in rebus non fusibilibus: & ideo magis
apta sunt ingredi & alterare. Et hęc est causa, quare quas¬
dam res calcinamus, quae non sunt de natura harum, scili¬
cet ut melius soluantur, & ob hoc soluuntur, ut melius ab
eis corpora impressionem suscipiant, & ab eis similiter
per haec praeparentur & mundentur. Aut ingressum
damus his quae sua spissitudine ingredi non permit¬
tuntur