403
182 SECVNDA PARS LIB. SECVNDI
tuntur, cum multiplici sublimationis reiteratione spiritu¬
um non inflammabilium super illa, Arsenici uidelicet, &
Argenti uiui non fixorum, aut cum multiplici reiteratione so¬
lutionis eius, quod ingressum non habet. Est tamen bona
cautela ad ingressum rebus impermiscibilibus dandum,
ut soluatur corpus, de cuius sit intentione per has muta¬
ri & alterari, & soluantur res, quarum intentionis sit in¬
gredi cum alteratione. Non fiat tamen omnium partium
solutio, sed quarundam: de hinc illud & non aliud im¬
bibatur corpus uice post uicem. Per hoc enim benefici¬
um in id solum ingressum habet necessario non autem
in quocunque alio corpore necessario hoc contingit. Ex
his igitur modorum ingenijs, necesse est rem quamlibet
ingressum, quo ex illius naturae pendet beneficio habe¬
re, & alterare cum permixtione inuenta. Per hunc igi¬
tur sermonem, decem medicinarum completur nume¬
rus, cum suae traditionis sufficientia.
De medicina tertij ordinis in genere. Cap. LXXXIIII.
Restat igitur nos ad tertij ordinis medicinam
transire. Est autem huius ordinis medicina du¬
plex, scilicet Solaris & Lunaris. Et est tamen
in essentia una, & agendi modo similiter: &
ideo unica medicina nuncupatur à nostris ueteribus, quorum
scripta perlegimus. Est tamen additamentum citrinantis
coloris, qui à Sulphuris fixi mundissima perficitur sub¬
stantia. Differentia inter hanc & illam, Lunarem scilicet &
Solarem