403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 183
Solarem, haec quidem id in se continet, illa uero non. Est
tamen hic ordo tertius maioris operis ordo appellatus:
& illud ideo, quia maioris sagacitatis industria in illius
administratione, & perfectionis praeparatione est, & la¬
bore longiori ad ueritatis complementum indiget, Et
ideo non diuersificatur huius ordinis medicina à secun¬
di ordinis in essentia ullatenus, nisi per subtillissimos
praeparationis gradus in creatione illius, & per diutur¬
niorem laboris instantiam. Et hos gradus omnes narra¬
bimus, cum complemento sermonis, & praeparationis mo¬
dum complete cum causis suis, & experientijs manifestis: &
modorum gradus administrationis pluris huius tertij or¬
dinis. Alio etenim gradu eget Solaris medicina in pigmen¬
torum praeparatione completa, alio uero Lunaris. Haec quidem
Sulphuris administratione tingentis eam: illa uero non.
De medicina Lunari tertij ordinis. Cap. LXXXV.
Primo igitur administrationis modum Lu¬
naris medicinae narremus. Et est, ut accipi¬
as lapidem illius notum, & per separationis
modum illius purissimam partem diuidas, &
seorsum ponas. Dehinc uero eius quae purissima est par¬
tis aliquid figas, & aliquid ex illa relinquas: & cum fixa¬
fuerit, solue quod ex illa solubile fuerit: quod uero non
fuerit solubile ad calcinationem mittas, & abhinc super idem
solutionem reitera, donec iterum quod ex ea solubile est,
soluatur omnimode. Sic igitur ordo iste seruetur, quo¬
usque