127
Docendi ra¬
tio antiquo¬
rum diuer¬
sa.
praestare possint, id est & docendo & fa¬
ciendo medici sint. Ita quidam neutrum
cognoscunt, & propterea à neutro defe¬
cisse dici possunt: qui verò imperfectè
cognouerunt, facilè, qui malè facilius de¬
ficiunt. De tribus ergo his, traditione,
vsurpatione, cognitione medicinae, ordi¬
ne. Quod ad primum attinet, consideran¬
dum venit, vtrum antiqui eandem me¬
thodum medendi habuerint: primo quo
ad modum docendi: deinde quo ad rem¬
ipsam, seu constitutionem artis, ratione
principiorum & mediorum, quae ad fi¬
nem perducunt. Quod ad docendi mo¬
dum, manifestum est hunc ipsis fuisse di¬
uersum: cum Hippocrates Mathemati¬
corum more breuiter docuerit: & quasi
leges tantum praescripserit rationibus
ferè suppressis: vt ex Aphorismis, prae¬
notionibus, & alijs ipsius libris patet.
Hinc fit, quod alius atque alius, aliter atque
aliter ipsum intellexerit: quilibet nimi¬
rum pro suae intelligentiae ratione, vel
explicata vel inuoluta. Galenus verò
copiosissimè docuit: & non tantum
proximas rerum causas: verumetiam
remotis¬