127
thodum ita persequimur: easque in¬
ter se sic connectimus, vt totum in
illis conspiciatur rectè constitutum:
quod vt in memoria haereat, par¬
tes ipsius diffusas per diuisiuam metho¬
dum ad capita reuocamus: quo ad fieri
potest, demonstrationi in omnibus in¬
haerentes. Quare Aduersarij nihil ha¬
bebunt hic in me, quod reprehendant:
vel etiam fieri potest ipsos nunquam de
vera docendi ratione cogitasse, cum pa¬
rum temporis in Organo Aristotelico,
ex quo Methodorum ratio est petenda,
consumpserint.
Alteram itaque partem aggrediamur,
qua obijciunt: me constitutionem artis
antiquorum reliquisse: & ad deterio¬
rem defecisse. Quod qua fronte dicant,
nescio: cum nunquam de bonis literis
mecum collucuti sint: neque quid appro¬
bem aut reijciam, cognoscant. Sed ta¬
men vt in hoc illis quoque satisfaciamus?
& quid deseruerimus, aut improbemus
in Antiquorum Medicorum scriptis,
notum faciamus: quae circa totam me¬
dicinam considerantur, breuiter repete¬
mus.