127
Medicus
quid sit.
Quae si bene valent, vna cum illis quae
ex ipsis progrediuntur oriunturque par¬
tibus & facultatibus, homo sanùs cense¬
tur: si vero vna ex his male affecta est,
aegrotare. Quare antiqui circa morbos
considerarunt quinque indicia vires prae¬
dictarum facultatũ demonstrantia de¬
lirium nempe, Respirationem, cui po¬
stea pulsus adiectus est, praecordia, ex¬
crementa, sub quibus vrina, faeces, spu¬
tum, sudor, lachrymae, mucus, pituita,
sordesque aurium, & vtrum adsit febris.
Et vt tribus quod aiunt verbis ea quae
dicta sunt de medico complectamur, ex
Hipp. & Gal. sententia oportet ipsum
esse philosophum medendi peritum. Vt
enim philosophus absque medendi scien¬
tia medicus non est: ita medicus nomi¬
ne saltem, & laruatus medicus fuerit
absque philosophia: cum medicus ibi di¬
catur incipere, vbi philosophus desinit:
totaque medicina super fundamentum
philosophiae superstructa sit. Quam de
Medico veterum sententiam, cum nos
amplectamur, eosque recte hic sensisse, fa¬
teamur, ac in medendo haec eorum prae¬
scripta