127
scripta obseruemus, imitemurque: quid
est quod maledici, ne quid grauius di¬
cam, rabiosis suis obtrectationibus nos
rodunt atque lacerant? Et quid meriti su¬
mus? Et quo vsque tandem suror Aduer¬
sariorum progredientur? Quando recor¬
dabuntur, se Philosophos esse, se medi¬
cos esse, se denique homines esse: non be¬
stias, non circulatores, non fatuos, quo¬
rum est maledicere, decipere, dilacerare:
hominis verò humaniter, medici secun¬
dum naturam, philosophi sapienter vi¬
uere? Si itaque vos Aduersarij, philosophi
inquàm, si medici, si homines esse uultis:
si pro hominibus, medicis, philosophisque
haberi satagitis: oportet vt cum huma¬
nitate sapientiam conjungatis: & secun¬
dum naturam viuatis: quae vos brutis
vestris perturbationibus indulgere non
patientur: sed alios quoque humaniter
tractandos monebunt: non mendacijs,
conuicijs, falsisque accusationibus dilace¬
randos.
Sed ultra progrediamur, & quosnam er¬
rores circa medicinam ipsam comiserimus
videamus: adducentes ueterum medicorum
de