127
De medici¬
na.
de eadem opinionem. Sic enim facilè
cognoscetur, vtrum ipsis aduersemur
nec ne. Omnes homines confitentur,
medicinam propter aegros humano ge¬
neri à Deo concessam esse: aegrosque di¬
ci, qui sanitatem amiserunt; qua recupe¬
rata, sanos non aegros esse. Hinc fit, quod
medicina in sanitatem, quasi scopum su¬
um intenta sit, qua consecuta, quiescat,
tanquam probè suo munere perfuncta.
Fuerit itaque sanitatis recuperatio, me¬
dicinae finis. Recuperatur autem per ea,
quae morbo aduersa sunt, illumque expu¬
gnatum expellunt: cum morbus & sa¬
nitas in vno & eodem consistere, eodem
tempore fimul non possint: morbosaque
morbum foueant. Morbi autem Hippocrates
authore in lib. de Arte, cum sint aut ex¬
terni & manifesti, qui sensibus depre¬
hendi possunt, vt vlcera, vulnera, tu¬
mores: aut interni, qui cogitatione men¬
teque percipiuntur, vt pleuritis, febris, af¬
fectio aliqua mala ventriculi, renum &
similes: duo hic statim curationum modi
exoriuntur, quorum alter ex ternis vti¬
tur, & Chirurgia dicitur: alter internis
curat,