127
nisi ab intemperie calida, neque possit ca¬
liditas exurere absque adiuncta siccitate,
cum humiditas calorem obtundat: necessari¬
um erit asserere, morbum Gallicum es¬
se intemperiem calidam & siccam. Ron¬
doletiùs verò contra ostendit esse inten¬
periem frigidam & humidam, cum me¬
dicamenta, quibus in hoc morbo vtun¬
tur sint calida & sicca, quibus morbus
potius foueretur & exacerbaretur, si ca¬
lidus & siccus esset. Fallopius contra
tramque sententiam disputat, & ostendit
morbum Gallicum neque calidam & sic¬
cam, neque frigidam & humidam esse in¬
temperiem propriè, neque quatuor humo¬
rum ratione debere distingui, sed esse
morbum à tota substantia. Ita quoque
Leonhardus Botallus medicus excel¬
lens in lib. de Lue venerea peculiarem de
hoc morbo habet opinionem, existimans
contra omnes, hepar non esse focum in
quo huius morbi seminium infigatur ser¬
ueturque. Et quis omnium opiniones re¬
censeret Leoniceni, Montani, aliorumque?
Sic de Podagra Fernelius lib. de part.
morb. cap. 18. contra omnes & sentit &
scribit,
D
Podagra.