127
Calculus
vesica.
scribit, cum inquit. Neque porro humor
hic continens arthritidis causa tam va¬
rius atque traditur existit: nec enim san¬
guineus nec biliosus nec melancholicus
vnquam est: sed omnino vel pituitosus,
vel serosus: perperamque arthritidis dif¬
ferentiae ex humoris genere statui solent,
vt alia calida alia frigida sit: sed omnis fri¬
gida est ex frigido humore genita. Con¬
tra Altomarus de meth. meden. cap. vlt.
ostendit, cuiusuis humoris redundantiam
posse esse podagrae causam: signaque pro¬
ponit fluxionis bilis, sanguinis, pituitae,
melancholiae. Sic de calculo vesicae in¬
ter Fernelium & Rondoletium est dissensio.
Ille vult omnem calculum in vesica con¬
clusum à renibus rudimentum quoddam
traxisse: Rondoletius contra posse cal¬
culum in uesica generari. Et quis omnes
omnium de morborum variorum natu¬
ra causisque dissensiones enumeraret? Iam
videte quaeso quid consequatur, cum se¬
cundum Hippocrates de arte medicus suffici¬
ens ad cognoscendum morbum, etiam
adsanandum sufficiat? Si itaque contra¬
ria contrarijs curantur, iuxta commu¬
nem