201
Ex MELLE EXTRAH. 147
reducta ad summam virtutem, & eximas
vitro adhuc calente, quoniam si frigida sit
induresceret, & opus esset fractione vi¬
tri, apud ignem liquefit, & aeri exposita
congelatur, & penetrat omne durum,
tanquam oleum corium aliquod aridum,
colore verò, similis est rubino & chrystal¬
lo translucido, lucem reddit in tenebris,
lectioni sufficientem. Quid tibi videtur
fili? Nunquid admiranda à Deo corpora
producta sunt? certè non minoribus donis
philosophos dotauit, qui abdita naturae cer¬
nere possunt incredibilis est operationis,
sta quippe cum subtiliora omnium plantarum, ar¬
borum, florum, frugum ab apibus desum¬
pta sint eo tempore, quo flores producun¬
tur, & arbusta florescunt. Meritò dicitur
lapis philosophorum, fixus est & liquabilis
vt cera, & vt lapis mineralis, impuriora
transmutat metalla, sic iste transmutatio¬
ni morborum cogruus est, hinc enim patet
hunc palmam obtinere inter vegeta¬
bilia, quum tamen adhuc est in sua cras¬
sitie & impuritate, pauci est valoris eius
vsus, in medicina quouis modo coquatur &
despumetur, semper retinet suam naturam:
constat enim ex omnibus terrae fructibus,
plantis & arbustis, vna quidem herba est ca¬
L ij