201
148 DE QUINTA ESSENTIA
lida, alia frigida, alia sicca, alia humida, alia
astringens, alia laxantia, alia corrodentia, alia ve¬
nenosa, & sic diuersae diuersis qualitatibus
pręditę sunt. Hinc fit, vt si vni affectui prosit,
alteri statim noceat. Nam quodlibet secun¬
dum sui proprietatem operatur cùm fit se¬
paratio in corpore, & ex hac natura san¬
guis ceterique humores generantur, assi¬
milantur tamen pulueri tormentario, quan¬
diu quiescit, ex eo nihil mali prouenit, sed si
admoueatur igni, statim occultam suam
virtutem prodit, & accenditur venenoso
gne qui aqua extingui non possit. Nam fri¬
gidum, calidum, humidm, siccum, inter se
pugnant ventus, excitatur, vt omnia sibi vi¬
cina perfringat, simili etiam modo accidit
melli, vbi peruenerit ad hepatis regionem,
vt ibidem saparati possit, suàm ibidem de¬
monstrat naturam & vim intumescendi
flatuosè, vt non mirum sit per talem pugnam
venas hepatis rumpi posse, vt quandoque fit:
& hinc apostemata diuersis in locis cau¬
santur, talem inflationem producit, vt fa¬
cilè rumpantur venae, licet multi summopere
mel laudent, ipsi non fuerunt fili philoso¬
phiae, neque naturam intellexerunt, ve¬
rùm cùm producitur ad simplex esse fixum
vt vinum, summa est medicina inter vegeta¬
biles.