127
dicinam ignorent, neque scire cupiant: in¬
iuste me ab ijs accusari manifestum est:
[unclear]nm iudicium ex ignorantia profectum
caecum sit errorisque plenum. Quis enim
est ex aduersarijs, qui affirmare possit,
se illos saltem libros Theophrasti legis¬
se, qui sunt typis excusi? Quis est qui in¬
tellexit? Tres inter reliquos nominabo:
primus est germanicus de causis & ori¬
gine morborum: secundus de dosibus:
tertius de tartaro, latini. Quis inquam
est aduersariorum, qui profiteri audet,
se hos libros intelligere vel mediocri¬
ter? Non itaque pudet illos reprehendere
quod ignorant? Si mihi dicerent ali¬
quando se vidisse, legisse, & reiecisse:
ego ipsis responderem, quod aliquando
Imperatori cuidam Christianorum ho¬
sti, maleque de noui instrumenti libris sen¬
tienti responsum est: vidistis, legistis, &
reiecistis, sed non intellexistis. Inquit
Cato legere & non intelligere, est negli¬
gere. Hoc pueri inter rudimenta litera¬
rum docentur. Qui de Theophrasti
scriptis vult rectè iudicare, necesse est
eum esse Philosophum, Mathematicum
Alchy¬
D 5