127
Alchymistam, Cabalistam, & medicum:
quorum aliquid si ipsi defuerit, nunquam
de Theophrasto recte iudicabit; cum me¬
dicus Theophrasticus illis quatuor tan¬
quam subsidijs & columnis fulciatur, &
sustentetur.
Quare cum aduersarij iam su¬
perati sint, quod uidelicet maliciosè me
accusarint: me à ueterum ueraque medici¬
na defecisse: non est quod putent se in al¬
tero uictores esse, quando fateor, me
Theophrasti medicinam non improba¬
re, cum ipsi de hac iudicare minimè pos¬
sint: multo minus eam damnare, cum
hanc ignorent: ipsisque ea desint praesidia,
quae ad hanc intelligendam requirun¬
tur: Alchymiae nimirum cognitio, Ma¬
thematices, artis cabalisticae, ueraeque phi¬
losophiae. Ne tamen putent Aduersarij,
nos nimis obstinato animo Theophra¬
sti medicinam defendere, caeco quodam
aduersus hunc amore, ut fieri solet, du¬
cti: promittimus illis, quod si uera expe¬
rientia, & scientificis rationibus uel (ut
hoc condonemus) saltem probabilibus
gueant ostendere: Theophrasti medici¬
nam