127
febres praesertim ea curari viderim.
ipseque curauerim: perfectissimam tamen
non esse, cum per illam multa morborum
genera sanari nequeant: Non itaque im¬
probamus omnino, sed perfectiorem de¬
sideramus, si aliqua dari possit: cum con¬
stet aliquam imperfectionem inesse, &
quid diminuti. Neque hoc vituperatione
dignum est, agnoscere diminutum: il¬
ludque quod perficere potest, expetere:
cum is qui diminutum pro perfecto ha¬
bet, non tantum ipse caecus sit, sed eos
etiam excaecet, quibus idem persuadet.
Posse autem dari modum medendi
perfectiorem, vel potius praedictum pos¬
se perfici, si id quod ipsi deest adiunctum
fuerit, hinc patet, quod nostris tempori¬
bus Epilepsia, contracturae, hydrops, do¬
lores colici omes, melancholici morbi, pa¬
ralysis, plurimique alij morbi grauissimi
sanentur, quod ob tres causas fit: Prima, quod
morbi perfectius cognoscantur. Cum
nim olim omnes ad quatuor istos humo¬
res, sanguinem dico, pituitam, bilem & me¬
lancholiam relati sint, ij minimè curari
potierunt, quorum causa fuit tartarus
E 2
alicui
Modus me¬
dendi per¬
fectus.
Causae cum
hoc tempo¬
re grauiss¬
mi morbi se¬
nentur.