127
alicui membro inhaerens, qui ad nullum
ex quatuor illis referri potest. Hinc de
dolore vago varia commenta vagaque ha¬
bentur: hinc admirati sunt, se colicos do¬
lores quandoque neque oenematis neque me¬
dicamentis alijs tollere potuisse: & non
nunquam etiam oenemante reddito, dolo¬
res exacerbatos esse, & contracturam
secutam: hinc quandoque nullo modo al¬
uum soluere potuere: hinc antiquum ca¬
pitis dolorem rarissimè curauere: quod
nullam aliam ob causam factum est, quam
quod morborum naturam non penitus
cognoscerent: & magno hominum ma¬
lo omnes ad quatior humores referrent.
Secunda causa. Quod perfectiora me¬
dicamenta nunc quàm olim habeantur:
ex mineralibus, Sulphure, Antimonio,
Vitriolo, Sale nitro: ex metallis, Auro,
Argento, Mercurio, Saturno, Marte
ex gemmis & lapidibus, Perlis, Coral¬
lis, Rubinis, Smaragdis, Saphiris, Chri¬
stallo. Tincturas enim horum in veteri
bus non reperimus. Tertia causa. Quia
hoc tempore harmonia maioris mundi
cum minori patefacta est, cognitaque ita
vt