403
188 TERTIA PARS LIBRI SECVNDI
substantię differentias, & causas similiter cineritij, qua¬
re quaedam magis, quaedam uero minus in huius magi¬
sterij examine à perfectione diminutorum perdurent,
percunctabimur. Est tamen à nobis sufficienter narra¬
tum horum duorum secretum corporum in profundo il¬
lorum substantiae. Et est scilicet, quod illorum prima ra¬
dix multa fuit Argenti uiui quantitas, & purissima illius
essentia, & subtilissima prius, postea uero inspissata, do¬
nec cum ignitione fusionem suscipiat. Quaecunque igitur à
perfectione diminuta plus terreitatis habent, minus in
hoc perdurant examine: quaecunque uero minus, plus.
Quoniam haec quidem magis adhaerent, propter eorum
partium subtilitatem, maxime se permiscentem & unien¬
tem. Et similiter quae maioris tenuitatis sunt corpora
aut econtra quidem, quae maioris spissitudinis corpo¬
ra, quam quae in perfectione consistunt, necesse est de com¬
mixto separari omnino, quia non sunt eiusdem fusionis,
& ideo separantur. Et quidem quae minoris sunt Argen¬
ti uiui quantitate participantia, facilius de commixto
separantur. Patet igitur, quòd cum sit multae terreitatis
Saturnus, paucęque Argenti uiui quantitatis, facilisque te¬
nuitatis liquefactionis, quę maxime perfectioni exami¬
nis cineritij sunt opposita, ideo inter caetera corpora mi¬
nime in cineritij artificio in commixto perdurat, imò ci¬
tissime separatur & cedit. Ideoque cum inter caetera à per¬
fectione diminuta corpora magis cedat, per hoc ma¬
gis proprius est huius magisterij examini, & illud ideo
quia