403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 189
quia citius cedit, & citius imperfectorum unumquodque
secum de commixto trahit. Et propter hoc saluatur ma¬
ior perfecti quantitas ab ignis examinis combustione
forti, quia non quiescit spacio temporis longo perfectum
in consumptione examinis: & ideo ex eo per Plumbi
examen minus comburitur, & facilius depuratur. Quia
uero louis substantia, pluris Argenti uiui capax exti¬
tit, & minore terreitatis quantitate, maioreque puritate
illius, atque subtiliore substantia participans, ideo magis
in commixto saluatur quàm Saturnus & Venus, quia
magis commixto in profundo adhaeret. Et haec est cau¬
sa, quare multa perfecti deletur quantitas, priusquàm
ab illo separetur coniunctus. Venus uero fusionem cum
ignitione praestat. Sed quia tardior est illius quàm per¬
fecti fusio, ideo separatur de commixto: tardius tamen
quam Saturnus, propter ignitionem substantiae suae fusibi¬
lis. Quia uero minoris est Argenti uiui quantitatis quam Iu¬
piter, & maioris terreitatis, & substantię spissioris, ideo
facilius quam Iupiter de commixto tollitur, quoniam in pro¬
fundo magis lupiter quam Venus adhaeret. Mars uero fu¬
sionem non habet, & ideo non permiscetur, quod propter
suae humiditatis priuationem contingit. Sed & si pro¬
pter ignis uehementiam illum permisceri contingat, quia
humiditatem non habet, Lunae aut Solis humiditatem
combibendo, ei per minima unitur, ideo licet terreita¬
tem multam, & Argenti uiui paucitatem, & fusionis ca¬
rentiam habeat, non separatur ab eis per artificium leue.
Per