201
150
MODVS EXTRAHENDI
QVINTAM ESSENTIAM
EX HERBA ROS
SOLIS DICTA.
IAM docebo fili maximum
in vegetabilibus rebus myste¬
rium, cuius vis & potestas
ab omnibus antiquis artifici¬
bus occultata est, seséque alij
aliis iureiurando obstrinxerunt ne libris suis
aut scriptis vires herbae quae Ros solis, Ger¬
manicè Syndavy dicitur, proderent. Quis¬
quis igitur integrum opus vegetabile non ha¬
bet, non potest advim herbę illius peruenire:
in eo enim opere comprehenduntur om¬
nes vires rerum medicinalium, illudque
pus vegetabilium non peruenit in manus,
nisi veterum artificum iuratorum, quique
liberales artes callerent, iam verò tibi fili mi
aperiam cum adiuratione, vt scientiam hanc
occultam serues. Scire debes fili hanc her¬
bam esse herbam solis super quam sol radios
suos & influentias expandit, quemadmo¬
dum super aurum in venis subterraneis. In¬
fluit igitur in hanc herbam plusquam in
vllam