201
QUINTAM ES SENTAAM. 151
vllam aliam à Deo creatam, vt dilucidè ab
antiquis philosophis cognitum est tantumque
haec herba reliquas omnes herbas quae ex
terra oriuntur supereminet quantum sol
reliquos omnes planetas qui in coelo sunt,
maiorésque vires habet & influendi potesta¬
tem quàm vlla res alia à Deo creata in firma¬
mento, sic haec herba reliquas omnes virtu¬
te praecellit, itaque alio colore, aliis foliis,
liaque figura praedita est haec herba quàm
aliae omnes eaque est eius natura, vt quò
calidior & siccior est regio & tempus anni
solísque ardor, maior quoque sol eam diu¬
tius torret, eo magis haec herba madescit,
est enim rore referta, ita vt in eius vna vir¬
gula plus mille guttis pendeant. Fac peri¬
culum, percute herbam ferula flexili, ita vt
decidentes guttulae in vas vitreum latum in¬
cidant, replebitur vas illud hoc rore mirifi¬
co. Quòd si sol vehementer ardeat, illi ra¬
muli breui tempore putà semis hora spa¬
tio magis roridi erunt quàm antea, quòd
si vigesies ferula rorem deieceris, toties
denuo guttis onusta erit. Etsi igitur nihil
aliud miraculi cerneremus quàm vnde hic
roridus humor oriri potest, qui tam bre¬
ui temporis spatio ita copiosus manat, & quo
magis sol torridus reliquas horbas arefacit,
L iiij