127
Cur nos do¬
mi medica¬
menta prae¬
dicta prae¬
paremus.
ctum cum spiritu vini & aceto, liquor
corallorum, perlarum, Christalli, tinctu¬
ra corallorum, Antimonij vitrum & flo¬
res albi & rubei, oleum dulce, Essencia,
oleum Lunae. Haec inquam sunt, quae nos
primo hoc anno praeparauimus, quo me¬
dicinam Monachij facimus: quae partim
sunt vulgaria, partim rara, vt spiritus
vitrioli, vini, tartari, oleum Lunae, Aurum
potabile, tinctura corallorum, reliqua¬
rumque margaritarum, lapidumque prae¬
ciosorum. Cur autem nos ista praepare¬
mus, multae sunt & quidem graues cau¬
sae, inter quas tres praecipuas enumerare
libet. Prima est desiderium in nobis arca¬
na cognoscendi. Cum enim philosophi¬
am profiteamur, quae obscuras rerum cau¬
sas, naturas, effectusque explicat: ac cum
quibus res aliqua concordet aut discor¬
det, monstrat: turpissimum fore arbitra¬
ti sumus, si aliquid eorum ignoremus, quo¬
rùm cognitio maximè ad philosophum
pertineat, cuiusmodi sunt metalla, mine¬
ralia, lapides, & caetera ab elementis pro¬
ducta. At quis est, qui horum naturam
se perspexisse audet affirmare, qui nesci¬
at ex