127
at ex quibus & quot rebus ista constent?
Quod cum nunquàm cognoscatur, sine
totius in partes essenciales resolutione,
non verbali sed reali: haecque opera ignis
tantum perficiatur: neque ullo alio medio
perfici queat: patet, ipsum medicum,
per ignem naturas rerum explorare de¬
bere: ipsaque arcana tincturasque physicas
praeparare, extrahere, perficereqe, ne si
lijs credere cogatur, quibus qualibusque
vtatur, ignoret: quod sanè turpissimum il¬
li foret: cum in medico scientia desidere¬
tur, opinio verò ab Hippocrates damnetur. At
si quis authorum scriptis facilè fidit, an
non persaepe decipitur, opinionemque
pro scientia arripit? cum quandoque de
vna re variè disserant: & nonnunquam
eorum opiniones longo interuallo à se
distent: & propterea difficulter certi ali¬
quid ex eorum scriptis haberi possit: cum
tamen cuiuslibet rei natura definita cer¬
taque sit; sic vt per se, & à se in nullam aliam
transmutetur. Secunda causa quia diffi¬
culter apud alios arcana ista reperiuntur.
praeparata, cum paucissimis nota sint: & si
reperirentur, de eorum tamen praeparatione
certus
Medicus
chymista.
Raritas