127
losa, delirium, febris ardens. Epilepsia.
tumor duriciesque linguae, extremaque im¬
becillitas omnium membrorum ex vi
morbi, vehementissimaque commotione
orta. Quid fit? iubeo accersiri aliquem,
qui venam tundat, praescribo quaedam
auxilia, omnibus qui astabant irridenti¬
bus. Omnes enim extremum ipsius spi¬
ritum expectabant, nihil praeterea. At
cum serio dicerem spem vitae superesse,
ipsumque Deo propicio curari posse, vo¬
catur balneator, aperitur vena: & cum
satis magna copia sanguinis effluxis¬
set, sumit paulò post quae à me ordinata
erant: melius habere incipit, nocte sequen¬
ti quiescit, neque vnquam conuellitur: & tan¬
dem in quatuordecim dieb. restituitur
sanitati. Haec vna sufficiet, à me ante an¬
nos quinque peracta, ne singulas curatio¬
nes persequi, nostraque nimium extollere
velle videar: sufficiat testes esse Floren¬
tiae, Bononiae, Monachij, Ratisbonae,
Landishuti: in Polonia Cracouiae, Lu¬
blini, Petricouiae, qui quod viuant, se
Deo primum, deinde nobis debere fate¬
antur. Non obijcio ego aduersarijs, ipsos
paucos