403
190 TERTIA PARS LIBRI SECVNDI
Per hoc igitur artificis dilatatur industria, ad cuiusque cor¬
poris rectificationem ueram, si rectè eius quod scripsi¬
mus efficaciam nouerit. Si uero fantastice super illud in¬
tellectum contraxerit, nihil ex eo ueritatis cognoscet,
Sunt autem duo in huius examine perdurantia perfecti¬
onis corpora, Sol scilicet & Luna, propter bonam com¬
positionem, quae per bonam mixtionem resultat, & il¬
lorum puram substantiam.
Cinericij examen, quomodo sit componendum &
exercendum. Cap. LXXXIX.
Narremus igitur modum illius. Et est ut tol¬
latur cinis cribellatus, aut calx, aut puluis¬
ossium animalium combustorum, aut ho¬
rum omnium commixtio, aut quorundam
De hinc itaque cum aqua madefiat, & super illud pre¬
matur manus, & fiat stratum firmum & solidum, & in
medio strati fiat rotunda fouea & solida, & super illius
fundum spargatur uitri triti quantitas aliqua. Deinde
uero exsiccari permittatur, & cum sicca fuerit, ponatur
illud de cuius intentione sit tollerare huius examen, in
foueam dictam, & super illam carbonum ignis fortis
succendantur, & super faciem examinabilis suffletur
corporis, donec fundatur. Quo fuso, Saturni partem
post partem proijciamus in illud, & super illud suffletur
cum flamma fortis ignitionis. Et dum uideris illud agita¬
ri, & moueri motu concussionis forti, non est purum.
Expecta