127
gratias agere maximas, qui cuiuscunque
tandem Sectae nostra studia docendo,
consultando, scribendo medendoque iu¬
uare conati sunt: Aduersarios nostros
iniustè nos peruerseque accusasse, quis non
videt? An non iniquum est, eum qui
optima. medendi ratione vtitur, audire:
se pessimam nullamque sequi? Qui omnes
laudat, se quosuis reprehendere? Qui
hominibus laboribus, studijs, medica¬
mentis, consilio, operaque medendi pro¬
desse conatur, se nihil praestare, vene¬
naque in hominum perniciem praepara¬
re? An non maledici isti, virulentique ob
trectatores essent digni, qui vehemen¬
tiori oratione perstringerentur? Qui
cum nihil in medicina laudabile prae¬
stent, alios ferre nolunt, quos excellere¬
conspicantur: & cum eorum medicamen¬
torum, quae in pharmacopolijs haben¬
tur usum ignorent, tolerare nequeunt,
ut sibi prorsus ignotorum, quantumuis
optimorum medicamentorum usus su¬
perinducatur: & cum medendi metho¬
dum nullam prorsus teneant, eos tamen
insectantur, qui optima utuntur. O ge¬
nus
F 5