127
nus hominum perniciosum peruersum¬
que, quod cum nihil rectè faciat, alios
tiam à recta ratione abducere conatur.
Quis hanc ipsorum peruersitatem tole¬
raret? Et quis diutius illos medicinam,
medicamenta, ordinem, reliquasque bo¬
nas disciplinas medico necessarias de¬
uastare dilacerareque pateretur: Se Hip¬
pocraticos esse gloriantur, cum centum
locos producere queamus, quos uel non
intelligunt, uel non recipiunt, uel de¬
fendere nequeunt. An non tales sectato¬
res duci suo maximo honori sunt? scili¬
cet. Galenistae appellantur, & tamen cum
natura morbi, membrumque in homine
laborans inquirendum est, adeò frigidè
de his disserunt ut pudeat pigeatque com¬
memorare. Theophrastum Paracelsum
reprehendunt, quem tamen neque lege¬
runt, neque intellexerunt, neque legere ne¬
que intelligere cupiunt. Egregij sanè
& digni, quibus simpliciter credatur,
nulla habita ratione, uel experientiae
uel doctrinae ueterum uel ueritatis, quae
certis suis theorematis constat, non in¬
iptorum quorundam uanis stultisque
opinioni¬