127
Quis itaque aduersariorum importunam
temerariamque reprehensionem ferat ea¬
rum rerùm, quae non intelligunt: cum
nec ea perfectè cognoscant, quae se scire
profitentur? Quis enim Galenicum eum
esse credit, qui neque ipsius dogmata te¬
net: neque quae ipse facienda praecepit, fa¬
cit? Quare cum aduersarij nec Anatho¬
miae, nec locorum affecto rum, nec mor¬
borum, nec etiam uerae methodi meden¬
di: rationem habeant, nemo ijs eos an¬
numerabit, qui sub Galeni signis mili¬
tant. Illos itaque moneo, ut in posterum
quiescant: neque me amplius exagitent,
cum nulla mihi cum ipsis controuersia
sit: egoque illorum ignorantiam, quod ad
me, facilè toleraturus sim: quod si fece¬
rint, ab omni contendendi studio alie¬
num me esse intelligent: sin uero maledi¬
cere, meque iniustè proscindere perexe¬
rint, sentient profecto, mihi bonarum li¬
terarum praesidia non deesse: meque mi¬
nimè permissurum esse, ut ea contem¬
nantur, quae Deus postremis his tempo¬
ribus humano generi clementissimè con¬
cessit: & cum quibus nullum medicamen¬
torum