127
opinionibus nititur. Suaderem ita¬
que Aduersarijs. ut antea quam no¬
strum Theophrastum Paracelsum exa¬
gitarent, discerent illa, quae Galenus de
Elementis, Temperamentis, de usu par¬
tium, de locis affectis, de pulsibus, me¬
thodoque medendi conscripsit: seque in
ijs exercerent, disputando, docendo.
commentando, excerpendo, animalia
dissecando, medendoque: & tum de¬
mum cum se perfectos esse, nihilque sibi
amplius deesse persuasum haberent,
Theophrasti scripta euoluerent, intel¬
ligereque conarentur: & quae intelle¬
xissent esse falsa, reprehenderent: ra¬
tione uel experientia, uel utroque uten¬
tes. Quibus omnibus si obtempe¬
rarent: eaque omnia quae diximus as¬
secuti essent, Hippocratis etiam dogma¬
tibus cum illis coniunctis, tamen cum
Theophrastum Paracelsum legerent, multum
adhuc sibi deesse: & se remotè à per¬
fecto Medico distare conspicerent: cum
neque Philosophica, neque Astrologica.
neque Alchymica, neque Cabalistica,
neque medica Theophrasti intelligerent.
Quis