633
110 EVONYMI
uocant: ut si quo alicuius herbę stillati¬
tio liquore indigent, ex tempore confi¬
ciant. quin & aquam superfundunt, ut co¬
piosior reddatur, quod minimè laudo.
¶Aquam ardentem satis destillatam esse, hoc
est ut minimum quater, & à phlegmate
mni purgatam, intelligitur, si accensa, tota à
flammis consumat, ut nulla prorsus hu¬
miditatis nota in fundo uasis relinqua¬
tur. aut si intinctum in ea linteolum ac¬
censum non comburatur, quod maio¬
ris perfectionis indicium est, ut illud
tiam si iniecta olei gutta subsidat. Ole¬
um enim aerium est, quo substantia
gnea, ad quam aqua ardens toties destilla¬
ta peruenit, leuior esse debet. Sed ultra
caliditatem repetitis destillationibus
maiorem subinde tenuitatem acquirit.
& cum ignis quilibet quò crassior est,
magis urat, quo tenuior minus, te¬
nuissimus sanè omnium minimè uret. Ea¬
dem causa est, quod gutta aquae uitae in uo¬
lam infusa, quò melior fuerit citius
euanescit & consumitur. Audio & hanc
esse