633
THESAVRVS. 111
esse notam huius aquae laudabilem, si
succinum accensum eique in cochleario
immissum ardeat. Cum uinum (inquit
Vlstadius cap. 10.) bis aut ter destillatum
fuerit, spongiam subtilem scinde in fru¬
sta ita magna, ut ab omni parte possint
attingere cucurbitam in parte superi¬
ori, (nempe in ambitu interiori.) debet
autem alligari spongia tribus aut qua¬
tuor funiculis extra eminentibus, quan¬
do superimposueris alembicum, ita quod
spongia non possit in fundum destilla¬
torij cadere. & intingatur in oleum
liuae, & parùm iterum exprimat, ne for¬
te oleum in cucurbitam incidat & cum ma¬
teria destillanda misceatur. Tum alem¬
bico superimposito claudatur cum ce¬
ra (uel resina purgata) praedicta. Per
hanc spongiam spiritus optimè destil¬
labuntur, & phlegma propter oleum
non transibit. Et hoc modo plus pro¬
ficies una destillatione, quàm alio¬
qui tribus. Alembicus tamen sit factus
absque limbo, ut caeci, sed rostro non