201
QUINTAM ESSENTIAM. 153
sęparari non possunt ab inuicem vt ex aliis
herbis, atqui à faecibus suis purgari potest,
impedit etiam eius fixio ne elementa sepa¬
rari queant, ascendet enim ignis cum aëre
per balneum, vt postea docebimus. Terra
verò à faecibus secerni potest, & faeces ab
igne & aëre, licet faeces non adeò multas
habeat. Latinis quibusdam lingua auis dici¬
tur, alii Solariam eam vocant a sole, quem¬
admodum lunariam à luna, Belgae verò Syn¬
douue vocant. At veteres philosophi vires
eius occultarunt propter admiranda eius
effecta, mirúmque est hominem mori posse,
vt ait Arnoldus Villanouanus, qui quotidie
de ea aliquid comedat in crassa sua sub¬
stantia. Quid igitur efficeret, si ad suam te¬
nuitatem adduceretur, & fęcibus suis priua¬
retur? Hac vi praedita est si in vitrum proii¬
ciatur in quo venenum vino dilutum con¬
tineatur, aut aliquod aliud poculum vene¬
natum, statim dissiliet vitrum: si verò sit vas
lapideum, putà alabastrites, vinum ita ser¬
uebit ac si violentissimus ignis subesset, to¬
túmque vinum exiliet donec nihil amplius
in vase reliquum maneat, si quis etiam hanc
herbam gestans in hostes suos incidat, ei no¬
cere non poterunt, immò contrà omnia of¬
ficia ei praestabunt, si quis etiam fascinatus