201
152 DE MODO EXTRAH.
go magis haec madida & guttis referta sit
quasi aqua perfusa foret. Hinc tamen vires
eius admirandas coniicere possemus, eám¬
que aliquid occulti in se habere. Illam igi¬
tur aquam in vitro collectam si recondas,
curabis ea oculorum morbos omnes siue à
defluxionibus sint, siue ab inflammatione,
sanat praeterea cordis omnes affectus &
punctiones. Hepar & ventriculum calefa¬
cta refrigerat, omnémque capitis dolorem
à calore prouenientem mitigat, omniamque
fantasmata tollit, valet etiam ad cancrum
mortificandum, ad lupum, ad morsus ve¬
nenatorum animalium & ad venena hau¬
sta si per os sumatut, pesti etiam auxiliatur,
Et ad multa alia valet quae recensere nimis
longum foret: insuper haec herba solis co¬
lorem prae se fert, est enim color eius rubi¬
cundus, obscurus, flauis radiis intersectus,
éstque eius figura in modum stellę, eiusque
proportio planetae caelestis instar, constat¬
que septem ramulis in extremo latis: ponè
verò angustis, éstque veluti pilis referta, con¬
sistentia tenella extrinsecus calida & hu¬
mida, intrinsecus frigida & sicca: latus eius
sinistrum frigidum est & humidum: dex¬
trum verò calidum & siccum, éstque tem¬
peratissima vt aurum, quare eius elementa
separari