127
manifestior, uerior, & utilior est. Subtili¬
or, cum veteres tria ista ignorauerint: ne¬
que quicquam de matricibus srerum cogno¬
uerint: quib. cognitis aditus patet ad in¬
dagandam intimam rerum naturam: igno¬
ratis verò non nisi leuiter res intuemur.
Vnde tot discordiae dissensionesque inter
doctos ortae. Manifestior, quia tria cuili¬
bet nota sunt, cum sensibus percipi què¬
ant, in resolutione corporum naturali¬
um, quae per ignem fit: quatuor verò illa
elementa, non facilè percipiantur: & ab
ijs nunquam qui chymiam ignorant.
Hinc fit, quod cum de natura cuiusdam
rei loquendum est, authores citant, qui¬
bus absque ratione credere coguntur: cum
nesciant, vtrum illis rerum natura ex¬
plorata fuerit nec ne, de quibus scripse¬
runt: an verò audita tantum narraue¬
rint, quod plurimum fit. Iudicant itaque
de natura ex scriptis paulo oculatius
ipsis caecis: cum ipsimet naturam explora¬
re debuissent: & vnunquodque in suas partes
resoluere: quibus perspectis, certi quod pronun¬
ciare licuisset. verior, quia semper idem
euenit: eaedem totius partes in resolutio¬
ne sem¬
G 2
Subtilior.
Manifesti¬
or
Verior.