Vtilior.
ne
semper
apparent,
sub
eadem
forma,
eodemque
modo:
Elementa
vero
ijs
nun¬
quam,
qui
resolutionem
illam
realem
ignorant.
Vtilior,
quia
scitur,
in
qua
matrice
vnumquodque
contineatur,
ex
quibus
constet,
quàm
naturam
habeat:
&
quid
in
curandis
morbis
possit:
quae
profectò
ex
antiquorum
doctrina,
non
adeo
clarè
possunt
haberi.
Quod
cum
ita
sit,
Theophrasti
do¬
ctrinam
cur
non
amplecteremur,
cum
ipsius
principia
&
ad
Aristotelis
refe¬
rantur,
&
in
quolibet
composito
Ele¬
mentoque
reperiantur?
Neque
est
quod
ideo
reijciamus,
quod
Aristoteli
alijsque
ignota
fuerint,
cum
ipsa
natura
nobis
ea
monstrauerit,
quae
omnium
est
anti¬
quissima
certissimaque:
à
qua
qui
recesse¬
rit,
quo
nomine
appelletur,
errabit.
Di¬
cendum
itaque
tria
esse
principia
rerum,
Sal,
Sulphur
&
Mercurium,
quatuorque
matrices
rerum
omnium
productrices,
Ignem,
Aërem,
Aquam,
Terram:
triaque
illa
in
qualibet
matrice
reperiri,
&
in
quolibet
cuiuslibet
matricis
foetu.
Sic
veteres