127
trahunt: vel eos, qui agnitis ijs reli¬
ctisque veritatem inquirunt, insectan¬
tur: quibus miserè affliguntur bonae di¬
sciplinae: varijsque Sectis, alijs alio distra¬
hentibus, contaminantur. Ita circa as¬
signationem causarum, quatuor modis
quoque peccatur. vel enim omnino prae¬
termittuntur: & ita nihil scitur, neque
quicquam certò percipitur. Vel assi¬
gnantur quidem causae, sed pro veris
falsae: & ita notiones de rebus falsae ani¬
mis imprimuntur, erroresque generan¬
tur. Vel verae quidem, sed ad rem non
pertinentes, quae quoque nihil conferunt
ad cognitionem rei. Vel verae cum fal¬
sis miscentur, quae potius perturbant
quam docent. Quae omnia cum per¬
niciosa sint auditoribus, in doctoribus
autem intolerabilia: necesse est vt ex¬
plodantur: & pro his ea in vsum vocen¬
tur, quae conducibilia & honorifica sunt;
quae sunt tria, bona ratio methodusque
docendi authoresque explicandi, Theo¬
rematum verorum propositio, & causa¬
rum proximarum verarumque assigna¬
tio. His enim tribus tota docendi di¬
scendique
G 5
Assigna¬
tio causari
Tria bon.