127
Methodus
docendi me¬
dicinam.
Diuisio
scendique ratio perficitur. Qui enim re¬
ctè docere volunt, necesse est ante om¬
nia suis auditoribus summam totius ar¬
tis oculis subijciant, quam vno quasi ob
tutu comprehendere valeant. Sic enim
ad amandam & perfectius cognoscen¬
dam ipsam artem excitabuntur: quan¬
do pulchritudinem ipsius, quae ex om¬
nium partium connexione emicat, in¬
tuebuntur. Hoc autem per methodum
diuisiuam facilè praestabunt: cum haec
primo totum, deinde partes essenciales
primarias, postea partium partes vsque
ad minimas proponat, ostendatque quo¬
modo & in quibus illae concordent aut
differant: essencia, numero, magnitudi¬
ne, facultate, operatione, figura, confor¬
matione, amplitudine, principatu, dura
ratione, causis effectuque & similibus.
Huic instituto inseruiunt tabulae medi¬
cae Zuuingeri in librum Galeni de con¬
stitutione artis, & in eiusdem artem par¬
uam. Item Iacobi Vueckeri medicae
Syntaxes totam artem medicam bre¬
uissimè & perspicuè comprehendentes:
quibus in hoc genere à me hactenus ni¬
hil