127
ta deducantur: vtentes Analyticis To¬
picisque Aristotelis: vel alphabetaria ca¬
balistarum reuolutione, quae infinitam
propemodum copiam variarum propo¬
sitionum suppeditat: neque vnquam ad¬
mittit, vt quis in dispuando argumentis
destituatur: aut in inquirendo à verita¬
te aberret: aut id quod propositum est,
ex memoria excidat.
In consultationibus quoque, quae vel
verbo vel scripto fiunt, necesse est me¬
dicus obseruet illa, quae in docendo &
disputando obseruare debere diximus:
Cùm omnia optimo ordine sint propo¬
nenda: argumentisque suam opinionem
confirmare, aduersariam refellere dece¬
at: saepeque authoritates aduocandae
sint, quae postea explicandae, amplifican¬
dae, refellendae, constringendae, compro¬
bandae, à quibus excipiendum: exempla
quoque non praetermittantur, quibus res
clarior euadat, quae quid agendum aut
praetermittendum, quidque futurum sit
stendant. Tria autem cumprimis consi¬
deret, Naturam aegroti, morbum & cu¬
rationem. Natura eium aegri quandoque
H difficul¬
Consulta¬
tiones.